- PERAEQUATORES
- PERAEQUATORESdicuntur exactores censuum, quod aequaliter ab omnibus exigant, seu qui tributa ex aequo inter cives partiuntur, Graecis Ἐξισωταὶ, de quibus in Cod. Theod. et in Novell. Item apud Ennodium l. 1. Ep. 6. Senarorem l. 5. Ep. 14. 15. Alios, laudatos Carolo du Fresne ad Alexiadem p. 346. Cuiacius ait, Peraequatores et Inspectores esse: qui census emendent, praediis inspectis et adaequatis invicem, ut revelentur, quibus gravius est onus adscriptum; graventur, quae lvius censita l. 10. Cod. de fund. patr. l. 22. alibique. Eosdem pene cum Inspectoribus esse, ex Cassiodoro discimus l. 10. Ut ad praedium, de quo querela est, diligens Inspector accedat et rebus modertâ inquisitione trutinatis, quidquid gravaminis potest habere possessio.rationabiliter abrogetur. Lidem Censitores dicti, Glossar. Cesitor. Α᾿πογραφεὺς, Τεμητὴς, Hesych. Κηνσίτωρ, ὁ τὴν γῆν μετρῶν quem Ε᾿ξισωτὴν, vocat Naz. Orat. de Iuliano Censit. Cum enim olim muneri Censorii pars esset, habere et ordinare census (i. e. describere agros et reliquas fortunas in censum deferri solitas) postea, Censoribus sublatis, missisunt per provincias, quos Censitores vocabant, qui modum agrorum, quem quisque possidebat, metiebantur et in tabulas censuales referebant, e quibus tributi pro sua virili cuique praestandi ratio constaret. Hos a dominis deserta et destituta praedia aliis tradere atque ita dominum mutare sine reliquorum onere consuevisse, tradit Cuiacius ad rubr. Cod. de censib. et Censitor. l. 11. Idem Perquatores vel Discussores, si incurrissent cuplam negligentiae vel gratiae, non solum honorum iacturam, sed et annonarum in quadruplum mulctam subiisse, docet ad l. 7. de tit. apud Ioh. Calv. Lexic. Iurid. Vide praeterea Sirmondum ad Ennodium, Iac. Gotofredum ad Cod. Theod. Chopinum de Dom. tit. 2. num. 5. etc. Ad hanc peroequationem tributorum pertinet quoque locus Gregorii Turon. l. 9. c. 30. Childebertus vero Rex descriptores in Pictavos --- iussit abire ---- ut scilicet populus censum, quem tempore Patris reddiderat, factâ ratione innovaturoe reddere deberet. Multi enim ex his defuncti fuerant, et ob hoc viduis orphanisque ac debilibus tributi pondus insederat. Quod hi discutientes, per ordinem relaxantes pauperes et infirmos illos, quos iustitioe constitutio tributarios dabat, censui publico subdiderunt. Nec omittendi, Peroequatores victualium rerum in urbe Regia, memorati Senatori l. 6. Ep. 6. qui rebus venalibus pretium statuebant apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.